Inhaltsverzeichnis
Inhaltsverzeichnis
1. Text und Übersetzung 3
a) Text 3
b) Übersetzung 7
b) 7
2. Einleitung 10
a) Biographisches 11
b) Literarische Vorbilder 12
b) 12
3. Cordus’ Bucolicon 13
a) Zur zweiten Ekloge 15
b) Verse 33 38 ein Interpretationsvorschlag 16
b) 16
4. Zusammenfassung 22
4. 22
5. Literaturverzeichnis 24
5. 24
2
2
1. Text und Übersetzung
a) Text
Mirabar quid in his grunniret vallibus, Aegon, Mopsus
Et citus ardenti solvebam lora molosso
Deprensum veritus, quem dudum quaerito, porcum,
Nam mihi visus heri lupus hoc intrare rubetum.
Si tu tam bonus es calamos inflare magister, Aegon
Cur tibi nulla tuo dependet fistula collo?
Quin hanc accipias, quam nos male pegimus ipsi,
Nec tamen ex Italis, sed quas habet Aedera, cannis?
Et videam an referas morientis guttura cygni.
[10] Hoc rudis ad studium nulla puer instruor arte,
Non est, qui docili quicquam mihi praecinat ictu,
Nil nisi quod resonans sub nocte repercutit echo
Audio, cum iactat confinis carmina pastor.
Tunc ego, si placido sunt alta silentia coelo
Nec movet antiquam ranarum turba querelam,
Subsequor et memori dictatum pectore condo.
Mopsus Nescio quos mores haec secum tempora portant,
Iungit inaequales iam quisque colonus avenas!
In quoscunque gregem campos ago, garrula stridet
[20]
Fistula et incisis circumsonor undique culmis.
Aegon Gratulor ergo, quod hoc nasci mihi contigit aevo,
Quod tot nostra tulit passim per rura poetas.
Mopsus Perfide nonne pudet vos appellare poetas,
Qui modo vix orsi fragili garrire cicuta
Nescitis vacuum distendere flatibus utrem?
Certe equidem satius vos conticuisse putarem
Quam mala ridiculo disperdere sibula stlopo.
Aegon Quid modo? Nonne boni Corydon, Meliboeus, Amyntas
Et similes alii? possum bene dicere centum.
[30] Mopsus Omnes non unum facitis quotcumque Poetam,
Qualem ego in Ausoniis audivi finibus olim.
Aegon Quo refer Ausonios vidisti tempore fines?
Mopsus Tunc ubi iam decimum Romana ad moenia lustrum,
Christicolas omni gentes contraxit ab ora
Ad veniam et summus solvit peccata sacerdos
Impressumque Dei tenui in velamine vultum
Et sanctam ostendit Petri clavemque mitramque,
Haec, utinam dignus, coram tunc omnia vidi.
O quam longa via est, positas hic esse columnas
[40]
Credo, quibus nixum dicunt decumbere coelum.
Hinc magis admiror, quod non propiora videntur
Sydera, quam soleant nostros attingere montes.
Est breve transmissis post tres iter Alpibus ortus,
Quo vetus in tractu patet urbs, modo nescio nomen,
Non procul undosus lacus est, quo defluus annis
Contiguos bifida muros allabitur unda.
3
Uber ager, laeti colles, satis amplaque circum
Pascua, mox dicam tibi, iam scio, Mantua fertur.
Hic nivei dominus pecoris prope flumina pastor
Ad viridem recubans in opaco frigore clivum
Sustulit argutos altum super aethera cantus, [50] Quos non fagineae superent dulcedine glandes, Non mixtus butyro favus et non molle colostrum. Aegon Iam scio, qui fuerit, quo, dic, indutus amictu? Mopsus Quo pecus hoc etiam fuit illi palla colore. Aegon Candidus est, gelida qui Faustum lusit in umbra, Ut retulit veteres Gallam quibus arserat ignes. Mopsus Nunc, age, dic, isto tibi quid de vate videtur. Aegon Omnia consequitur magnas per ovilia laudes. At fuerat felix in eisdem Tityrus arvis, [60] Non levibus tantum silvestria ludere cannis, Sed fera magnorum doctus quoque proelia regum Ingenti cantare tuba lituoque sonoro, Debita cui cessit victoria iudice Pane Et penes hunc author propriam fore dixit Apollo; Dixit et ipsa fides sequitur semperque sequetur. Quod vero nostris male de pastoribus audes Hoc dare iudicium, facit aut antiqua simultas Aut, quod erit potius, tantarum inscitia rerum. Adde, quod ii noti coram obversantur, amici [70] Omnibus, hinc facili sic consuetudine sordent. Ut docet indutus Christi nos voce sacerdos, In patria non est acceptus gente Propheta, Advena fama volat semper maioribus alis. Mopsus Non sum adeo ignarus, scio, qui bene, qui male cantat. Aegon Dic mihi, quid calles ravos nisi fundere bombos Quando cies flato porcos in pascua cornu. Mopsus Quod mihi commodius quam sunt mala carmina vobis: Texere fiscellas, piscari, stringere scopas, Inventaque tenax tilia deglubere suber [80] Et quaecumque vacans solet exercere subulcus. O mihi quam melior cunctis haec subula Musis Flexaque (luxati quamvis) est lamina cultri, Quae vacuum rursus replent mihi saepe salinum Dantque fere, tot quotquot terit usus in anno Perones, manicas, ollas obbasque cadosque. Quae refer utilitas vestris ex cantibus istis Suppetit? Invenio nullum, qui carmine parvam Sustentare domum tenuemque acquirere victum Possit. inauditi laceris in vestibus itis, [90] Vix male defendit consutilis inguina cento, Nuda rigent genua, attrita pes exit aluta, Et madidi pluviis stillant per pilea crines. Aegon Huius id est vitium saecli morumque malorum, Iugibus et certe res fleri digna querelis, Tale Dei stupidos homines contemnere donum. Si foret haec, qualis dum vixit Tityrus, aetas, Si docti saperent reges et cederet unquam
4
Horrida barbaries et atrocis classica belli,
Candidior miseros vates fortuna bearet
Et sua respiceret tristes tutela Camoenas [100]
Forsitan et nostrae tunc audirentur avenae.
Saxonicis tamen hac dux tempestate colonis
Imperat aeternum mittens in secula nomen,
Qui facili auscultat cantantes aure poetas. Quandoquidem Aonidum perculsus amore sororum Disparibus quondam dedit erudienda cicutis Ora nec erubuit virides habitare miricas. Quos videt hinc illis vates incumbere sacris Et per finitimas pastores ludere silvas, [110] Alter ut Augustus sublimem asciscit in aulam. Praeterea patrium compascua sepsit ad Albim Undique perpetuum labentibus humida rivis, In quibus hi cantent alterno carmina versu Seque agitent propter cincturam tempora laurum, Quam quoque et ille sacra primus de Phocidis ora Transtulit et nostris coalescere iussit agris, Ut minus Eurotae ripas modo tegmen inumbret. Mopsus Pollicitos plures vidi; qui multa dedissent Nullos; at dederit quisquam bis terve quaterve. [120] Non tamen hoc semper faciet, licet indigus ores. Nil magis offendit quam crebrum poscere munus. Has igitur linquens alias amplectere curas, Quae tibi tam parvum possint augere caprile Pallentemque famen de paupere cogere tecto, Ut gravidam tecum portes in pascua vulgam Utque sit (optatus si forsan venerit hospes) Quod super instratam promas e caudice mensam: Plenus lacte calix, inscripti meta butyri, Molles caseoli, bimae praesegmina pernae [130] Et quae fictilibus servantur salgama vasis. Aegon Ut suspensa suas vitis complectitur ulmos Lentis capreolis, serpentes saxa corymbi, Sic ego dilectas mihi maxima numina musas, Qualemcunque etiam faciant per ovilia famam, Non ut vel minimum contendam vincere vatem Aut aliquam sperem, quamvis miser, inde salutem, Sed quia dulce placet tantum mea gaudia carmen Unica curarum requies et sola voluptas. Mopsus Formidata famens tandem lupus oppida quaerit! [140] Ex alio quondam mutatus corde loqueris, Cum tenuem ante focum plorans ieiunia proles Concutit assiduis patrias vagitibus aures, Ille buas frustra, pappam tibi clamitat alter. Tunc, scio, tu raucos in grandia mulctra fluores Gratius audires pressantibus ubera palmis. Et melius sub fuste melos percussa daret sus, Quam quae vis referam morientes guttura cygni. Dulcius est carnem quam carmen dicere verbum. Non steriles prosunt ad inania viscera cantus,
5
Quos faciunt tauri, vestris ego praefero versus. [150]
Fervidus urget amor mea (quo trahit ille sequuntur) Aegon
Vota nec ulla unquam declinabuntur habena!
Tantus et in calamos affectus crevit et arsit,
Ut nihil utilius, nihil oblectantius illis
Praetulerim, Venetae advectent licet omnia naves
Quaecunque Indus, Arabs, et Seres munera mittunt. Naiada non ardens ita Pan Syringa petivit, Facta paludoso cum margini inhaesit arundo; Non ita conspectas Satyrorum turba Napeas Gliscit, ubi primis redimitae tempora sertis [160] Enixae celebrant thalamos epulasque Cybelles, Et iam laeta suo cuculus facit omnia cantu. Nec volo nec possum talem compescere mentem, Non mea me proles, me non remorabitur uxor, Nec quae mecum hyemat mecumque aestivat egestas, O si quis medias raptum me turbo per auras Sisteret umbrosum Parnassi in rupe sub antrum, Ut prope congressus Phoebumque deasque viderem Imbiberetque meum praesentia numina pectus. [170] Contigit hoc patriae cuidam sub vallibus Ascrae, Et sacer hinc subito cecinit nova carmina vates. Mopsus Quo iuvat usque tuo demens errore labora, Postquam nulla potest illo te cura levare, Rapa subintrantes abeo convertere scrophas.
6
Arbeit zitieren:
Frank Lembke, 2005, Euricius Cordus’ Bucolicon 2, 33-38 als ironische Kritik am zeitgenössischen Kirchenwesen , München, GRIN Verlag GmbH
Dieser Text kann über folgende URL aufgerufen und zitiert werden:
Einbetten
DOI
Formatvorlage (Microsoft Word) für eine Diplomarbeit, Masterarbeit, Ha...
Für MS Word 2003 - Update 2010
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 25 Seiten
Formatvorlage (OpenOffice) für eine Diplomarbeit, Masterarbeit, Hausar...
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 35 Seiten
Formatvorlage / Vorlage zur Erstellung einer Diplomarbeit, Bachelorarb...
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 15 Seiten
Formatvorlage / Vorlage für eine Diplomarbeit / Hausarbeit
Für MS Word 2007 - dotx
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 25 Seiten
Anleitung zum Erstellen schriftlicher Arbeiten: Der Aufbau einer wisse...
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 20 Seiten
Erstellen einer schriftlichen Hausarbeit
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Hausarbeit, 14 Seiten
Grundtechniken wissenschaftlichen Arbeitens
Bibliografieren - Reden - Schr...
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Skript, 46 Seiten
Ratgeber zur Erstellung wissenschaftlicher Arbeiten. Diplomarbeiten - ...
Vorlagen, Muster, Formulare, Infobroschüren
Ausarbeitung, 39 Seiten
Frank Lembke's Text Euricius Cordus’ Bucolicon 2, 33-38 als ironische Kritik am zeitgenössischen Kirchenwesen ist nun auf dem Buchmarkt erhältlich
Frank Lembke hat den Text Euricius Cordus’ Bucolicon 2, 33-38 als ironische Kritik am zeitgenössischen Kirchenwesen veröffentlicht
Frank Lembke hat einen neuen Text hochgeladen
Applications of Mathematics in Engineering and Economics´33
33 International Conference/ S...
Michail D. Todorov
0 Kommentare