Index
1. INTRODUCTIO 3
2. DE MENTE UTRUM SIT TABULA RASA AN OBLIVIO NOTIONUM 4
2.1 Plato 4
2.2 Aristoteles 4
3. CURRICULUM VITAE NICOLAI DE CUSA 5
4. DE RATIONE PRACTICA PROUT CERNITUR IN CAPITE QUARTO
IDIOTAE DE MENTE 6
4.1 De libro idiotae de mente in genere 6
4.2 Summa quarti capitis 7
5. EXPLICATIO QUORUNDAM TERMINORUM QUI AD TEXTUM
RECTE ACCIPIENDUM UTILES HABENTUR 9
5.1 De sensibus et spiritibus arteriarum 9
5.2 De ratione prout distinguitur ab intellectu 9
5.3 De actu seu de actu et potentia 11
5.4 De ratione practica prout distinguitur a ratione pura secundum Thomam de Aquino et
Nicolaum de Cusa 11
5.5 De iudicio 13
6. CONCLUSIO 13
7. INDEX LITTERARUM 15
2
1. Introductio
Quid est mens nostra? Unde scimus aliquid? Conveniunt omnino nostrae notiones rerum cum rebus ipsis. Qua de causa scimus, quid bonum sit, quid malum, quid faciendum, quid vitandum? Hae quaestiones movebant homines, id est philosophos, iam ab origine philosophiae. Erant, qui dicerent mentem esse tabulam rasam et nos aliquid scire tantum experientiae causa 1 . Alii asseverebant aliquid esse in mente, etiam sine experientia. 2 Erant, qui dicerent nostras notiones esse aequas atque res ipsas. 3 Alii vero opinabantur res de facto non exsistere, nos autem eas exsistere putare. 4 Erant, qui dicerent homini esse ex libidine positum, quid sit malum et bonum. 5 Alii arbitrabantur hominem ipsum quapiam intentione ponere “Hoc malum, hoc bonum.” 6
Has responsiones inter se contarias esse patet. Ergo responsio perfecta inventa non est et fortasse numquam invenietur. Hoc est enim, ut credo, proprium philosophiae systematicae, non historicae, quod problemata numquam solvuntur absolute et definitive. Non ita res se habet sicut in aliis scientiis, exempli gratia mathematica, in qua ad certos exitus vel effectus semel demonstratos recurri potest. Nempe queo in philosophia quoque recurrere ad opinionem alicuius philosophi, sed semper est denuo requirenda et probanda, interdum verificanda aut falsificanda, antequam illius opinio meae propriae opinionis fieri potest fundamentum.
Cuiusdam viri docti conceptus nostra, hac in scriptura, maxime interest, nominatim Nicolai de Cusa. Ad huius cogitationes de ratione practica subtiliter persequendas sic proceditur: Primo perlustrabimus Platona et Aristotelen, magnas auctoritates philosophiae mediaevi, qui autem, quamquam hic erat illius discipulus, maxime inter se differrunt. Tum ibimus ad Cusanum ipsum, id est ad huius librum idiotae de mente, cuius caput quartum erit in media contemplatione nostra. Postquam curriculum vitae Cusani audivimus, veniemus medias in res: Notabimus summam 1 Cf. ARISTOTELES, De anima, III,4.
2 Cf. KANT, K.r.V., Einleitung, II.
3 Cf. DESCARTES, Regulae de directione ingenii, l. I, regula I.
4 Cf. BERKELEY, 10.
5 Cf. WEISCHEDEL, p. 314.
6 Cf. S. Th. p.I/II q. 94.a. 2 co.
3
dicti capitis. Ad hoc caput spectantes inspicemus alia capita huius libri, etiam alia opera Cusani, immo Thomae de Aquino, ut quaedam notiones, puta rationis vel intellectus etc., facilius explicentur. Tandem complectemur nostra argumenta in conclusione.
2. De mente, utrum sit tabula rasa an oblivio notionum
2.1 Plato
Plato (427-347 a. Chr. n), cum putaret essentias rerum esse formas non sensibiles, cognitionem rerum universalem acquiri ex sensatione negavit. 7 Secundum Platonem mundus est enim divisus in mundum idearum et mundum sensibilium. In homine coniunguntur ambae partes: Nam anima humana est ex mundo idearum et corpus humanum est ex mundo sensibilium. Sic corpus est quasi animae sepulcrum. Animae, cum sit ex mundo idearum, sunt notiones rerum concreatae. Quarum autem ob molem corporis oblita est. Cognitio fit occasione sensationum, 8 id est anima a rebus sensibilibus, quae sunt imagines idearum, ad essentiae verae recordandum excitatur. Plato igitur assimilat cognoscere recordando. Affert exempli causa iuvenem servum, qui, cum numquam studuerit geometricae, tamen apte rogatus intellegit, cuius longitudinis lineae quadrati esse debeant, ut area duplicetur. 9 Hans Georg Gadamer affirmat: „Dum recognoscimus, id, quod novimus, quasi, cum collustretur, ex omni casu fortuito et variabilitate causarum, quibus circumscribitur, excedit et cognoscitur in sua essentia.“ 10
2.2 Aristoteles 11
Aristoteles (384-322 a. Chr. n.) erat, ut supra dictum, discipulus Platonis. Et contra suum magistrum asseveret omnem cognitionem sensationis causa fieri. Ad 7 Cf. WILLEMS I, p.278.
8 Ibid. p.278.
9 Cf. Menon, 82c-84b.
10 GADAMER, Wahrheit und Methode, p. 119 (In der Wiedererkenntnis tritt das, was wir kennen, gleichsam wie durch eine Erleuchtung aus aller Zufälligkeit und Variabilität der Umstände, die es bedingen, heraus und wird in seinem Wesen erkannt).
11 Cf. HIRSCHBERGER, I, p 178 sqq.
4
cognoscendum enim homini dati sunt sensus. “At si innata nobis est, mirum est quomodo insciis nobis optimam scientiarum habeamus.” 12 Primo intellegimus “species sensibiles” vel phantasmata. Secundo, si harum specierum nonnullae in memoriam convenerunt, coniunguntur ad notiones universiores, “species intelligibiles”. Postquam e.g. cognovimus, quid sit canis, feles, vacca, sus etc., intellegere possumus, quid sit animal in genere. Secundum Aristotelem igitur intellegimus primo singularia (canem), et ad haec spectantes universalia (animalia) posterius.
Aristoteles ergo dicit – contra Platonem – animae nullas notiones esse innatas et hanc ob rem animam esse tabulae rasae similem.
3. Curriculum vitae Nicolai de Cusa 13
Nicolaus Cryffts est natus anno 1401 in Cusa ad flumen Mosellam. Puer circa quindecim annorum coepit studere artibus liberalibus Heidelbergae, ab anno 1423 iuri canonico Paduae, tandem theologiae ab anno 1425 Coloniae apud Heymericum de Campo. Postquam fuit secretarius archiepiscopi Treverensis et parochus in Altrich, interfuit Concilio Basilensi. Ab anno 1438 legatus Eugenii Papae quarti mittebatur ad Germaniam. Anno 1448 Nicolaus papa quintus Cusanum fecit cardinalem. Duobus annis post, ultimum visitavit suam patriam. Dum est Episcopus Brixenensis, saepe certabat cum Sigmundo, duce Tirolis. Postea Cardinalis et vicarius generalis dioeceseos Romanae factus est. Obiit A.D 1464, suae aetatis anno
63 Tuderto.
“Circa Cusam nativitatis suae villam ad ripas Mosellae in oppostio Ursicastri hospitale celeberrimum in honorem sancti Nicolai episcopi construxit. [ ...] Romae sepultus, cuius cor ad praedictum hospitale missum, ibidem in medio chori sub marmore sepelitur.” 14 12 Cf. Met. I,9; (Ἀλλὰ µὴν καὶ εἰ τυγχάνει σύµϕυτος οὖσα ϑαυµαστὸν πῶς λανϑάνοµεν ἔχοντες τὴν κρατίστην τῶν ἐπιστήµων.) 13 Cf. KRIEGER, p. 92.
14 Cf. TRITTENHEMIUS, Ioannes: Vita D. Nicolai de Cusa. In: D. Nicolai de Cusa opera.
5
Summa summarum notamus Cusanum doctorem academicum alicuius universitatis non fuisse, privatim quasi philosophatum esse. Tamen dicendum est eum illo modo discendi, docendi, philsophandi esse inspiratum, quod in operibus suis resplendet, praesertim cum fuerit doctor utriusque iuris, id est et canonici et profani.
4. De ratione practica, prout cernitur in capite quarto
Idiotae de Mente
4.1 De libro idiotae de mente in genere
Hic liber est secundus trium librorum, in quibus idiota et philosophus “omnium, qui vitam nunc agunt, praecipuus” 15 colloquuntur: (Id est philosophus repraesentat in hoc opere statum scientiarum saeculi quinti decimi.)
Sumus Romae anno 1450. Orator invenit philosophum in ponte versantem et transeuntes mirantem. Ex hoc quaerit, quae causa eum hoc loco fixum teneat. Philosophus respondet causam esse admirationem omnium populorum, ex universis paene climatibus, unius fidei in tanta diversitate 16 corporum. Se omni tempore mundum peragravisse, sapientes adisse, ut de mentis immortalitate certior fiat. Ob aliquas scripturas in templo ab Attilo Grasso Menti dedicato se Romam venisse, nunc autem se timere, ne frustra advenerit, nisi Orator auxilium praestet. Orator ducit philosophum in subterraneum quendam locellum prope templum Aeternitatis. Ibi reperiunt idiotam coclear, quod oratione procedente interdum philosophantibus exemplo erit, ex ligno experimentem. 17
Magna ex parte idiota et philosophus, nonnumquam et orator, ut supra dictum, de mente colloquntur. Philosophus idiotae opiniones philosophiae classicae ante oculos ponit. Quas idiota partim affirmat aut negat, partim verificat aut falsificat, partim emendat vel etiam amplificat. 18 15 De mente, 1.
16 Iam in operis exordio dicitur unitas et diversitas, duae notiones, quae in Cusani philosophia maximi sunt momenti.
17 Cf. De mente, 1.
18 Cf. KRIEGER, p. 64.
6
Si quis autem dixerit Cusanum idiotam hoc in dialogo praestare Philosopho traditas propostiones afferrenti facere propterea, quod Cusanus ipse fuerit – de nomine - idiota philosophiae, quia non docuerit philosophiam ad aliquam universitatem, et “veros” philosophos offendere voluerit, respondendum sit:
Hic erat usus philosophiae mediaevi. Huius aetatis viri docti se in umero gigantis nanos, qui ultra hunc spectare possent, putabant. Illius “ultra gigantem spectandi” loci erant e.g. dispupationes inter magistrum et discipulos vel, ut hic, inter philosophum et idiotam.
4.2 Summa quarti capitis
Memoriam Platonis, qui aiebat animam quarundam notionum sibi concreatarum ob molem corporis oblitam esse, et Aristotelis animam tabulae rasae assimilantis renovemus. Illas duas assertiones, quae prima facie coniungi nequire videntur, Cusanus conatur coniungere. Idiotam, cum a philosopho interrogatus sit, utrum Platoni an Aristoteli assentire mallet, facit tale respondere:
Deus posuit homini mentem in corpus ad profectum. Omne ergo habet, quod ad profectum acquirendum necesse est. Menti opus est corpus, sic credendum non est notiones concreatas corporis causa esse perditas.
Cusanus, si concessisset mentem propter corpus quarumpiam notionum esse oblitam, etiam concessisset mentem, ergo animam, sine quoque corpore, quasi ante incarnationem, prae existentiam fuisse, quod est contra doctrinam catholicam. Declarat enim canon primus adversus Originem: “Si quis dicit aut sentit, p r a e e x i s t e r e h o m i n u m a n i m a s , [...]: anathema sit.” 19
Vis mentis a corpore, diligentius dictum a sensibus, ad suam operationem incitatur. Puta vis visiva (vis mentis) oculo indiget, ut vere, id est actu, videat. 19 DENZINGER, nr. 203.
7
Idiota et philosophus conveniunt, quod animae ab initio notiones non erant concreatae, quarum ob corporis onus oblita est. 20
At mens, si omni vi iudicaria careret, nequaquam proficeret et mentis vis ad actum numquam pergeret. Surdum enim, cui nullum iudicum de harmonia datum sit, nullo pacto proficere, ut fiat citharoedus. “Haec vis iudicaria est menti naturaliter concreata, per quam iudicat per se de ratiocinationibus an sint debiles, fortes aut concludentes” 21 Plato, si hanc vim iudicariam nominaverit notionem, penitus erravisse von videtur. Equidem Platonem de notionibus innatis cogitantem tantum quandam vim iudicariam in animo habuisse dubito, sed accuratas notiones rerum ipsarum.
Philosophus tribuit huic spiritui etiam iudicia de iusto et vero et bono. Nos reprehendit, si a iusto declinimus. Hoc loco cogor cogitare illam vim iudicariam (sc. spiritum) esse similem conscientiae humanae.
Mens ergo caret omni forma notionali. Tamen excitata se omni formae notionali assimilare potest 22 et omnium rerum sibi notiones facit. Sensus, si contraria, e.g. molle et durum, grave et leve, magnum et parvum, simul ministrat, recurrit ad iudicium intellectus, ut is iudicet plura distincta, aliud mole, aliud durum vel aliud grave, aliud leve vel aliud magnum, aliud parvum. Ad intellectus iudicium recurrere nesesse non est, si sensus per se sufficit.
20 Cf. KRIEGER, p.64.
21 Cf. De mente, 3.
22 Sicut et forma specularis se cocleari assimilare potest. (Cf. De mente,5).
8
5. Explicatio quorundam terminorum, qui ad textum recte accipiendum utiles habentur
5.1 De sensibus et spiritibus arteriarum
Homini sunt dati sensus quinque, nominatim visus et gustus et auditus et tactus et odoratus. 23 Unicuique horum sensuum est unus spiritus arteriae attributus, qui per arterias et sanguinem ad sensui ideonum organum portatur. 24 Suam quisque flexibilitatem habet spiritus. “Unus spiritus non est configurabilis ad id, ad quod alius, quia spiritus in nervo optico non est offendibilis per species sonorum, sed solus per species colorum. 25 Homo habet sensus, ut cognoscat. Multa differentia manifestantur nobis cognoscentibus. 26 Illa differentia sensus per se nequeunt discernere, sed vis discretiva est his data ab anima, quae seipsam sensibus donat: 27 Est enim alius spiritus, qui ad omnes sensibiles species sit configurabilis. Huius configurationes sunt sensibilium (id est omnium sensuum, ad quos alii idonei spiritus pertinent) assimilationes, per quas mens sibi facit notiones rerum. Spiritum illum, qui est in organo ratiocinativo et ad omnia sensibilia discrete configuratur, vocamus rationem.
5.2 De ratione, prout distinguitur ab intellectu
Cusanum rationem ab intellectu non semper subtiliter distinguere constat. 28 Dicit enim in Sermone CLXXXIX: “Non igitur desidero nisi vitam perpetuam rationalem seu intellectualem. 29 Illo loco igitur ratio eadem atque intellectus esse videtur. Istud factum autem, quod ratio interdum a Cusano permiscitur cum intellectu, nobis ne persuadeat, ut haec duo verba generaliter permutabilia credamus promiscueque habeamus. In libro primo de docta ignorantia perspicuum est Cusanum aliud rationem, aliud intellectum esse velle. Scribit in capite sexto: “Non dubium hominem 23 Cf. Excitationum, l. VI, p.514 24 Cf. De mente, 8 25 Ibid., 7.
26 Cf. De beryllo, 35.
27 Cf. De dato Patris luminum, 2.
28 Cf. KREMER, p. 5.
29 Cf. SERMO CLXXXIX, fol. 93 vb .
9
ex sensu, et intellectu, atque ratione media, quae utrunque nectit, existere, ordo autem submittit sensum rationi, rationi vero intellectui.” 30 Ratio est ergo quasi mediatrix inter sensum et intellectum.
Sed quemadmodum differunt ratio et intellectus inter se? “Intellectus, aliter atque sensus, imaginatio ratioque, non indiget spirituum arteriarum, sed seipsa instrumento utitur.” 31 Exempli causa refert Cusanus circulum, quem “figuram, a cuius centro omnes lineae ad circumferentiam ductae sunt aequales” 32 concipimus. Sed de facto esse impossible duas lineas totaliter aeqales dari, quare circulus non ex sensibilibus cernatur sed a mente ipsa creetur. Est autem, ut credo, deliberandun, utrum mens revera tantum ex sese hanc circuli definitionem concipiat an a formis sensibilibus, quae, cum illam inattingibilem formam attingere neqeant, eidem tamen aliquo modo similes vel approximatae sunt (e.g. forma solis vel lunae), ad circulum ita definiendum excitetur.
Reminiscamur philosophi quoque in capite quarto idiotae de mente loquentis: “Nam clare experimur s p i r i t u m in mente nostra loquentem et iudicantem [...]. Quam loquellam et quod iudicium nequaquam didicit sed sibi connatum est.” Hunc spiritum non eundem esse atque illum, quem rationem appellavimus, manifestum est. Ille enim indiget sensuum, hic autem nullius rei nisi suiipsius. Notamus ergo, “quod ratio oritur, in umbra intelligentiae, et sensus, in umbra rationis, ubi occumbit cognitio. 33 Et hoc occumbere fit, ut supra dissertum, configurandis spiritibus in sensu.
His verbis auditis, attentissime lector, iure fortassis me, quippe qui in huius scripturae superscriptione nomine rationis, nec intellectus, usus sim, vituperabis. Hoc feci ea de causa, quod Immanuel Kant significationem rationis immutaverat 34 cum significatione intellectus, et illud nomen Theodiscum “Vernunft” convenienter lingua Latina hodie ratio appellatur.
30 De docta ignorantia, I, 6, p. 50.
31 KREMER, p.6 („Im Gegensatz zu sensus, imaginatio und auch ratio ist die Vernunft nicht mehr auf die Arteriengesiter angewiesen, sondern bedient sich ihrer selbst als Instrument.“). 32 De mente, 7.
33 De beryllo, 20, p. 274.
34 Cf. REGENBBOGEN, MEYER, p.704 sq.
10
5.3 De actu seu de actu et potentia
Quid vult Cusanus exprimere scribens “[sc. anima] opus habet corpore, ut vis concreata ad actum pergat.”? Actus derivatur ab agendo et potentia a “posse”. Ambo sunt status, in quibus ens potest inveniri. Primus est status existentiae, secundus possibilitatis. 35 Si e.g. curro, sum secundum rationem currendi in actu, quia realiter (sc. actu) currens sum, et secundum rationem quiescendi in potentia, quia quiescere possum. Si autem quiesco, secundum rationem quiescendi sum in actu, secundum rationem currendi in potentia. “Non autem est possibile ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa, quod enim est calidum in actu, non potest simul esse calidum in potentia, sed est simul frigidum in potentia.” 36
Secundum Thomam omne ens plane quit esse aut in actu aut in potentia secundum quandam rationem. Vis visiva, cum sit in actu secundum suam operationem, id est videndum, non nisi excitata ab obiecto, ante hanc excitationem est solum in potentia secundum suam operationem. Sicut et vis mentis, quem rationem vocavimus, solum est in potentia secundum operationem suam, id est notiones faciendas, nisi a sensibilibus ad operationem, ut sit in actu, excitatur. (“[…] sic vis mentis, quae est vis comprehensiva rerum et notionalis, non potest in suas operationes, nisi excitetur a sensibilibus,[…] 37 ). Distinctio potentiae ab actu nos forsitan adiuvet ad conceptum Cusani aptius intellegendum. Lectores saeculi quinti decimi enim terminorum technicorum, sicut actus et potentiae, scientissimi erant, cum in studio artium liberalium magnopere scripturae Aristotelis legerentur et discerentur.
5.4 De ratione practica, prout distinguitur a ratione pura 38
secundum Thomam de Aquino et Nicolaum de Cusa
Dissertum conectum inter sensus et rationem et intellectum Cusanus breviter astringit in libro primo de coniecturis: “Ratio vero, praecisio quaedam sensus existit, unit
36 S. Th. p.I, q.2 a.3 co.
37 De mente, 4.
38 Iuxta praedictam modernam consuetudinem definimus rursus in hac superscriptione id, quod Cusa- nus „intellectum“ nominat, „rationem“. Utentes nominibus “rationis parcticae” et “rationis purae” nitimur hac definitione.
11
enim ratio sua praecisione sensibiles numeros, atque illa sensibilia rationali praecisione mensurantur, sed haec non est vera simpliciter, sed rationalium vera mensura. Rationalium vero praecisio, intellectus est, qui est vera mensura.”
Qua autem regula mensurat intellectus? Intellectus fundatur in principiis: “Primum principium indemonstrabile est quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et non entis.“ 39 Secundum Thomam, qui Aristotelen sequitur, est primum principium illius partis intellectus, quae hodie „ratio pura“ appellatur, quod nulla contraia simul esse possunt. Logica formalis definit: „A et non A“ est falsum. Non modo altera pars intellectus, quam hodie rationem puram appellamus, habet primum pricipuum, sed etiam altera, quam rationem practicam appellamus: „[…] primum principium in ratione practica est quod fundatur supra rationem boni, quae est, bonum est quod omnia appetunt. Hoc est ergo primum praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum, et malum vitandum.“ 40 Bonum, quod omnes petunt, faciendum est ergo pincipium rationis practicae. Intellectum haec principia ex sese neque ex sensibus habere ex illis, quae supra de intellectu ostendimus, patet.
Cusanum simili modo de primis principiis deliberare fit evidentius respiciendo ad dialogum inter idiotam et philosophum: Idiota explicans vim iudicariam menti naturaliter concreatem per se iudicare de rationibus, “an sint debiles, fortes aut concludentes”, refert primum principium rationis purae et philosophus respondens esse spiritum nostra in mente “loquentem et iudidcantem”, quid bonum, quid iustum “et nos reprehendentem , si declinamus a iusto”, refert primum principium rationis practicae.
Notamus rationem puram cernere, utrum res sit vera an falsa, rationem practicam, utrum sit bona an mala, id est facienda an vitanda. Utraque autem (hoc est, quod Cusanus intellectum nominat) non indiget sensuum, sed seipsa instrumento utens ponit suum primum principium. 41 Cusanus affirmat “tunc ab intellectu iudicium requiri, quando sensus contraria simul ministrat”. Si intellectus nunc suum 39 S. Th. p. I/II q.94 a.2 co.
40 Ibid.
41 Cf. KRIEGER, p.65.
12
principium, i.e. regulam, qua mensurat, ex sensibus duceret, esset aliud atque revera est („A et non A“ est falsum) 42 et contraria nobis simul obviantia nos stupere non facerent et nos ad intellectum recurrere necesse non esset.
5.5 De iudicio
Nobis iudicium intellectui maximi esse momenti scientibus credo denique esse deliberandum, quid sit iudicium secundum Cusanum. Dum iudicamus, conectimus novas experientias cum prioribus. 43 Et si simul calidum et frigidum tactu experimur, necesse est intellectum iudicare. Tum intellectus, quia una res simul frigida et calida esse nequit, discernit, quid sit calidum, quid frigidum. 44 Ad hoc iudicium discretionis faciendum opus est notione unitatis. Id est, dum iudicamus, facimus unitatem. “Mens enim ex eo, quia unum et idem singulariter intellegit, et singillatim, et hoc ipsum deliberamus, dicimus esse unum.” 45
Sicut nihil simul frigidum et calidum esse potest, et nihil simul bonum et malum esse potest. In isto genere ad iudicium morale recurrendum est. Notiones boni et mali autem primum omni significatione carentes solum formaliter distinguuntur.
6. Conclusio
Mens constat ex sensibus et ratione et intellectu. Sensus indiget ratione et ratio intellectu: Ratio format impressiones sensibiles in notiones rerum. Intellectus fundatur in principiis: “Nihil potest simul esse et non esse” (ratio pura) et “bonum est faciendum et malum vitandum” (ratio practica).
Si impressiones sensibiles inter se contrariae sunt, i.e. si non stant cum primo principio, ad iudicium intellectus recurrendum est. Videmus et rationem practicam omni sensatione et divina institutione carere: “Etsi nemo dubitat, quin ethica sua 42 Sensus enim simul ministrant „A“ et „non A“.
43 Cf. KRIEGER, p.64 44 Cf. De mente, 4.
45 Cf. Ibid., 6.
13
summe theologica sit, Cusani ipsius maxime interest moralia in intellectu cuiusvis natura esse fundata et naturale desiderium nos bonum petere facere [...].” 46
Sed quid bonum sit, i.e. quid notio boni contineat, non patet ex textu disputato et difficile dictu est. Alio loco, nominatim in libro secundo de coniecturis, Cusanus affert exemplum: “Si iustus esse velis, non aliud te agere necesse est quam ab ea aequalitate non recedas, in qua untitas est et conexio. Tunc quidem aeqaliter in unitate amoreque feres adversa [...].” 47 “Finem et intentionem humani agendi Cusanus hic concrete definit unitatem amoremque.” 48 Eam questionem autem solvere huius conclusionis non est. Nobis erat enim de origine et proprietate rationis practicae agendum: Origo cernitur in eo, quod homini naturaliter est concreata, et proprietas in eo, quod sensibus non indiget et sua sponte agens seipsa utitur instrumento.
46 HEROLD, p. 148 (Auch wenn es zweifellos stimmt, daß seine Ethik durch und durch theologisch durchsetzt ist, so legt Cusanus selbst doch größten Wert darauf, daß die Moral in der Vernunft eines Jeden von Natur aus verankert ist, daß eine natürliche Sehnsucht uns nach dem guten verlangen lässt[…]).
47 De coniecturis, II, 17.
48 KRIEGER, p. 66 (Das Ziel bzw., die Sinnrichtung menschlichen Handelns bestimmt Cusanus hier konkret als „Einheit und Liebe“).
14
7. Index Litterarum
ARISTOTELES: Opera omnia Graece et Latine (4 volumina), edidit Cats Bussemaker, Hildesheim 1973.
BERKELEY, George: Ueber die Principien der menschlichen Erkenntnis (http://www.zeno.org/Philosophie/M/Berkeley,+George/Abhandlungen+%C3%BCber+die+ Princi- pien+der+menschlichen+Erkenntnis/Ueber+die+Principien+der+menschlichen+Erkenntniss) , 22.07.2008.
CARTESIUS, Renatus: Regulae ad directionem ingenii (http://www.hs- augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost17/Descartes/des_intr.html), 22.07.2008.
DENZINGER, Henricus: Enchiridion symbolorum,definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, Friburgi Brisgoviae 1937.
GADAMER, Hans Georg: Wahrheit und Methode, Tübingen 1960.
HIRSCHBERGER, Johannes: Geschichte der Philosophie, Freiburg im Breisgau, 1980.
HEROLD, Norbert: Die Willensfreiheit des Menschen im Kontext sittlichen Handelns bei Nikolaus von Kues. In: MFCG 26 (2000), 145-179.
KANT, Immanuel: Critik der reinen Vernunft, Leipzig 1828.
KREMER, Klaus: Größe und Grenzen der menschlichen Vernunft (intellectus) nach Cusa- nus. In: Yamaki, Kazuhiko (ed.) Nicholas of Cusa. A Medieval Thinker for the Modern Age, Richmond 2002, 5-35.
KRIEGER, Gerhard, THOMAS, Simone (Hrsg.): Nikolaus von Kues über Ethik und Politik, Trier 2007
NICOLAI DE CUSA: Opera, edidit Henricus Petri, Basileae 1565.
NICOLAI DE CUSA: Opera omnia, iussu et auctoritate Academiae Liettrarum Heidelber- gensis ad Codicum fidem edita XVIII Sermones III (1452-1455) Fasciculus4: Sermones CLXXVI-CXCII. A Silvia Donati et. Al. Editi, Hamburgi 2004.
PLATON: Menon (http://www.zeno.org/Philosophie/M/Platon/Menon), 22.07.2008.
REGENBOGEN, Armin, MEYER, Uwe (Hrsg.): Wörterbuch der philosophischen Begriffe, Hamburg 1998.
THOMAE DE AQUINO: Opera omnia (http://www.corpusthomisticum.org/iopera.html) 22.07.2008
WEISCHEDEL, Wilhelm: 34 große Philosophen in Alltag und Denken. Die philosophische Hintertreppe, München 1980.
WILLEMS, C.: Institutiones Philosophicae (3 volumina), Treveris 1908-1919.
15
Quote paper:
Michael Roßler, 2008, De origine et proprietate rationis practicae secundum Nicolaum Cusanum, Munich, GRIN Publishing GmbH
This text can be quoted and accessed from this url:
Embed
DOI
Formatvorlage (Microsoft Word) für eine Diplomarbeit, Masterarbeit, Ha...
Für MS Word 2003 - Update 2010
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 25 Pages
Formatvorlage (OpenOffice) für eine Diplomarbeit, Masterarbeit, Hausar...
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 35 Pages
Formatvorlage / Vorlage zur Erstellung einer Diplomarbeit, Bachelorarb...
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 15 Pages
Formatvorlage / Vorlage für eine Diplomarbeit / Hausarbeit
Für MS Word 2007 - dotx
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 25 Pages
Anleitung zum Erstellen schriftlicher Arbeiten: Der Aufbau einer wisse...
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 20 Pages
Erstellen einer schriftlichen Hausarbeit
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Termpaper, 14 Pages
Grundtechniken wissenschaftlichen Arbeitens
Bibliografieren - Reden - Schr...
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Script, 46 Pages
Ratgeber zur Erstellung wissenschaftlicher Arbeiten. Diplomarbeiten - ...
Presentations, Models, Tutorials, Instructions
Elaboration, 39 Pages
Michael Roßler has published the text De origine et proprietate rationis practicae secundum Nicolaum Cusanum
Michael Roßler has uploaded a new text
Zum Subjektbegriff bei Meister Eckhart und Nikolaus von Kues
Harald Schwaetzer, Marie-Anne Vannier
Jesus Christus - Ziel und Vollendung der Vernunft bei Nikolaus von Kue...
Erläuterungen zu dem Werk "De ...
Rudi Ott
Raimundus Lullus. Die Exzerpte und Randnoten des Nikolaus von Kues zu ...
3. Raimundus Lullus. Die Exzer...
Theodor Pindl-Büchel
Die menschliche Vernunft und der dreieine Gott bei Nikolaus von Kues
Erläuterungen zum Werk De doct...
Rudi Ott
Ludus Sapientiae: Studien Zum Werk Und Zur Wirkungsgeschichte Des Niko...
Hans Gerhard Senger
Die Welt als Einheit in Vielheit bei Nikolaus von Kues
Erläuterungen zu dem Werk "De ...
Rudi Ott
0 comments