De vita Claudii Caesaris

Descriptio et expositio in scriptis Suetonii et Taciti


Scientific Essay, 2008
13 Pages, Grade: 1,0

Excerpt

Index argumenti:

1. Praefatio
1.1 Argumentum huius expositionis
1.2 De scientiae pervestigatione

2. Disputationes historicae et philologicae

3. Comprehensio et comparatio argumentorum
3.1 De vita Claudii tempore Augusti
3.2 De vita Claudii tempore Tiberii et Caligulae
3.3 De vita Claudii imperatoris

4. Comprehensio et descriptio imaginis proditae

5. Index librorum
5.1 Exemplaria scripturarum antiquarum
5.2 Litterae secundariae

1. Praefatio

1.1 Argumentum huius expositionis

Cibi vinique quocumque et tempore et loco appetentissimus [...][1] In hoc modo accurato C. Suetonius Tranquillus nobis de Caesare Claudio[2] in suo opere “De vita Caesarum[3] narrat.

Vita principalis et res gestae Claudii imprimis a duobus auctoribus traditae sunt: Tacito[4] et Suetonio[5]. In annalibus suis libris XVI[6] Tacitus temporis continuationem communem civilemque a morte imperatoris Augusti usque Neronis[7] proponit. At Suetonius quamvis observans non tam de cohaerentia generalis historica deliberat quam de hominibus singularibus[8], qui populum Romanum ducebant et illam continuationem temporis commovebant: vita ipsa imperatorum a C. Iulio Caesare usque Domitiano. Agitur de viris peritis rem publicam administare quibus opinione vulgi maiestas et virtus sit. Id studebant, ut moribus maiorum et successibus in proeliis dignitatem consequantur.

Sed quomodo Tacitus et Suetonius de ea re loquuntur? Infra opiniones de Caesaribus Romanis imprimis eam de Claudio examinemus! At priusquam inquisitionem illarum scripturarum de vita Claudii incipere potest, duorum auctorum difficultates et quaestiones, quae pro interpretatione graves, monstrandae sunt.

Discriminibus historicis descriptis comparatio utrumque scriptorum in rebus scriptis experitur.

Loci electi quasi in sua membra discerpantur ad ostendendum in extrema mei scripti totam rei imaginem Claudii, quae nobis tradita est.

1.2 De scientiae pervestigatione

Plurimae commentationes librique de operibus Taciti et Suetonii, ut variae quaestiones explicentur, iam editi sunt.

Opus a Wolf Steidle scriptum principium pervestingationis Suetonii est[9], quod omnia scripta, quae secuta sunt, eo innituntur. Et Helmut Gugel[10] necessarius pro interpretatione Suetonii est, cum etiam expositio de modo scribendi spectanda sit.

Ad Tacitum quippe Stephan Schmal[11] afferre debet, quod scriptum eius novam illustrationem pervestigationis Taciti dat, quae et varia interpretationes Taciti per historiam describit. Germania, ut exemplo utar, secundo bello mundiali in malem partem accepta est, ut populo Germanorum originem eius demonstraret.

De vita Claudii in scriptis Suetonianis ac Tacitanis a me Klaus Scherberich[12], Wilhelm Kierdorf[13], Ronald Martin[14] et Andreas Mehl[15] favetur.

2. Disputationes historicae et philologicae

Multa opera ex tempore antiquo aliquas quaestiones secum apportant, quas homines litteratorum soluturi sunt. Fere nulla dicta definita de norma diligentiaque scribendi reperiunt et paene nulla, quae sine dubio exprimunt quod scriptor in animo habebat, ergo theses ponenda sunt ad docendum argumentis traditis suspicionem.

Itaque opus Suetonii, qui de vita Caesarum duodecim scripsit, cum suspicione adspiciendum est. Praeter munera publica multae singulae res et consuetudines ex vitis Caesarum exponuntur, quae numquam ab auctore ipse periti esse potuerunt.

Oportet enim vitam Suetoni aspicere, cui honori magistratus ab epistulis imperio Hadriani erat. Officium suum erat epistularum commercium procurare et ea re aliquamdiu multa facta perspiciebat[16].

Historicus intentus aetatem Suetoni aspiciens[17] concludit eum etiam imperium Antonini Pii vidisse. In cogitationem quoque cadit Suetonium homines de natura imperatorum eorum interrogavisse. Cogitabilis ergo descriptio testata usque imperium Neronis sit. Ergo constat opera scripta sola auctori de Caesaribus prioribus fontem servavisse.

Suetonius duodequadraginta auctores usus esse creditur[18].

Quod pertinet vitam Claudii Suetonius ipse nobis narrat: “[Claudius] composuit et de vita sua octo volumina, magis inepte quam ineleganter [...]”[19]. Fortasse Suetonius istud scriptum Claudii adhibuit etsi „inepta“. Notabilis est Suetonium numquam aliqua scripta Taciti reprehendere, cum forsitan existimationem Taciti de imperatoribus Romanis novisset atque dissensisset: Quamquam Tacitus imperium principale non negat tamen imaginem mala componit, quod solus imperator idoneus officium suum bene explere possit et imperatores Romani a Tacito descripti alii post alios in vitia sua cadunt, ut potestas iusta in dominatum imperatore Domitiano maxime expressum deflueret.

Ad traditionem scriptorum unus codex medievalis solus, “Mediceus I” vocatur et in nonum saeculum post Christum natum ortus esse putatur[20], primos sex libros annalium conservavit. Libri undecim ad sedecim duo saecula posterius scripti in codice, qui nomine “Mediceus II” vocatur, cum alia scripta Taciti[21] in Monte Cassino reperti sunt[22]. Ergo libri septem ad decem, qui disputarent tempus Caligulae et initium Claudii[23], desunt.

[...]


[1] Suet. Claudius 33,1.

[2] Tiberius Claudius Drusus Nero Germanicus fuit imperator Romanus ab anno 41 usque 54 p. Chr. n.

[3] O. Wittstock, Sueton. Kaiserbiographien, Berlin 1993.

[4] Cornelius Tacitus, natus 61 p. Chr. n. in Gallia Narbonensi et mortuus circiter 119 p. Chr. n., fuit scriptor multorum operum praecipue imperio Domitiani / Nervae / Traniani / et fortasse Hadriani (ut De vita Iulii Agricolae, De situ et moribus Germanorum, Dialogus de oratoribus, Historiae et Annales). De quaestionibus scriptorum istorum consule: S. Schmal, Tacitus (Studienbücher der Antike; Bd. 14, Hildesheim et alii 2005.

[5] Gaius Suetonius Tranquillus natus circiter 70 et mortus 145 p. Chr. n. fuit auctor operis De vita Caesarum, quo multa scripta postera mota erant ut Vita Karoli Magni.

De potentia et effectu scripti Suetonii consule: Wittstock p. 17. et W. Steidle, Sueton und die antike Biographie (Zetemata, Monographien zur klassischen Altertumswissenschaft; Heft 1) München 1951, p. 9. Alia opera sunt: De viribus illustribus, De Grammaticis et Rhetoribus.

[6] H. Heubner (Ed.), P. Cornelii Taciti Libri qui supersunt, Stuttgart 1983. Magna pars perdita est (praecipue libri VII-X) Tacitus XIII libros scripsisse putatur. Vide Schmal p. 86.

[7] Vide Schmal p. 62.

[8] ut Varro et Nepos fecerant. Vide Wittstock p. 15.

[9] W. Steidle, Sueton und die antike Biographie (Zetemata, Monographien zur klassischen Altertums-wissenschaft; Heft 1), München 1951.

[10] H. Gugel, Studien zur biographischen Technik Suetons (Wiener Studien, Zeitschrift für klassische Philologie und Patristik; Beiheft 7), Graz 1977.

[11] S. Schmal, Tacitus (Studienbücher der Antike; Bd. 14), Hildesheim et alii 2005.

[12] K. Scherberich, Untersuchungen zur vita Claudii des Sueton, Diss. phil. Köln 1995.

[13] W. Kierdorf (Ed.), Leben des Claudius und Nero, München et alii 1992.

[14] R. Martin, Tacitus, Berkeley et alii 1981.

[15] A. Mehl, Tacitus über Kaiser Claudius. Die Ereignisse am Hof (Studia et Testimonia Antiqua; Bd. XVI), München 1974.

[16] Vide Wittstock p. 18.

[17] Consule nota V.

[18] Consule Wittstock p. 18. Nominantur quoque Cicero, Sulla, Augustus et alii.

[19] Suet. Cl. 41,3.

[20] Vide Schmal p. 62.

[21] Inter alia Historiae. Vide Schmal p. 62.

[22] Ad Mediceum II consule Schmal p. 50 et 62; Heubner, Praefatio p. 4 ad 11; E. Heller (Ed.), Tacitus. Annalen, Düsseldorf 2005, p. 555. Et insciptio “annales” incerta est. Ad illas quaestiones consule Schmal p. 62.

[23] Consule M. Fuhrmann, Einführung, in: E. Heller (Ed.), Tacitus. Annalen, Düsseldorf 2005, p. 569.

Excerpt out of 13 pages

Details

Title
De vita Claudii Caesaris
Subtitle
Descriptio et expositio in scriptis Suetonii et Taciti
College
University of Augsburg  (Alte Geschichte)
Course
Römische Geschichtsschreibung - Tacitus
Grade
1,0
Author
Year
2008
Pages
13
Catalog Number
V191972
ISBN (eBook)
9783656167891
ISBN (Book)
9783656168263
File size
507 KB
Language
Latin
Notes
Studienarbeit in lateinischer Sprache über die Verarbeitung des Leben des Kaiser Claudius in den Schriften von Sueton und Tacitus. Bestbewertung.
Tags
Sueton, Tacitus, Kaiser Claudius, Claudius, Geschichtsschreibung, Historiographie, Latein, Rom, Kaiserbiographien, Vita Claudii, vita claudii suetonius
Quote paper
Markus Rinner (Author), 2008, De vita Claudii Caesaris, Munich, GRIN Verlag, https://www.grin.com/document/191972

Comments

  • No comments yet.
Read the ebook
Title: De vita Claudii Caesaris


Upload papers

Your term paper / thesis:

- Publication as eBook and book
- High royalties for the sales
- Completely free - with ISBN
- It only takes five minutes
- Every paper finds readers

Publish now - it's free